LEO

LEO
I.
LEO
Alabandensis orator, praeter artem de Statibus, composuit Caricorum libros 4. totidemque Lyciacorum, reste Suidâ, qui et scripsisse ait sacrum bellum Phocensium, et Boeotorum. Equidem id negare non ausim, sed tamen fieri poslet, ut eos secutus sit Suid. qui confudêrunt Leonem Alabandensem, cum Leone Byzantio, quem de bello sacro icripsisse paulo ante ipse dixerat Suid. Alteruter etiam res Aegyptiacas, literis mandavit, teste Hygino, ubi de Ariete. Fuit et Leo Pellaeus, qui Deorum naturam, et gesta videtur exposuisle, vide Arnob. 4. l. contra Gentes. Voss. de Hist. Gr. p. 500.
II.
LEO
Archiep. Achridensis, quae urbs a Iustiniano Iustinianaea, hodie Turcis Giunstandil, allis Ochrida.
Hic Metropolit. Bulgariae, iunctus A. C. 1052. Michaeli Cerulario Patr. CPol. contra Pontifices Rom. scripsit; a Leone IX. Papa excommunicatus A. C. 1055.
III.
LEO
Byzantius, auditor Platonis, sophista nobilis, Phil. contra Byzantium venienti occurrens, Dic age, (inquit) Philippe, quae te causa trahit oppugnatum nostra moenia? At ille, Amor, inquit, tuae patriae, qua, ut potiar, veni.
Leo excipiens respondit: Atqui instrumento Musico, non bellico, amantibus opus est. Philostrat. Suid. ait, Phil. quum Leonem in expugnatione Byzantii, praeter ceteros adversantem haberet, epistolas ad Bysantios scripsisse calumniae plenas: si voluisset dare tantum pecuniae Leoni, quantum petebat, iamdudum urbe fuisse potitum. Cives hoc accepto, domum eius circumstetêre; ille sibi metuens laqueo vitam finivit, parum Philosophice. Hic Leo Byzantius olim venit Athenas, populo inter se dissidenti de concordia suasurus: qui ibi visus pusillus, derisui habitus est: Quid, inquit, viri Athenienses. si uxorem meam videritis, quae tantilla est, ut vix me genu tenus pertingat? Maior hinc sublatus est risus. Atqui, inquit, nos tantopere pusillos et breves, si inter nos dissidium esset, vix opp. Byzantium capere posset. Plutarch. A gibboso irrisus, quod luscus esset, illum in tergo responsum portare, regessit. Scripsit varia historica aliaque priscis laudata. Philostr. l. 1. de vita Sophist. Athen. Suid. Voss. de Hist. Graec.
IV.
LEO
dictus Stypiota, Patr. CPolitanus, Obiit A. C. 1143. Arsennus successit, vel Mich. Oxytes, secundum Nicetam. Vide Theodor. Balsamonem, in Ep. Basilii ad Amphiloch. et Canon. 83. Ut et Codicem Iuris Orient. ubi decretum huius Patriarchae de duorum fratrum nuptiis, etc.
V.
LEO
inter XII. signa Zodiaci, Iunonis commendatione, collocatus dicitur Germanico ad Aratum, quem Nemeaeum, ab Hercule superatum, poetae aiunt, atque e Luna prius, quod vulgarem modum excederet, decidisse fabulantur. Aelian. Var. Hist. l. 4. c. 5. Nota eius, cauda leonis est, ἀλκαία Graecis dicta, quae sic vulgo pingitur et at in vett. Graecorum libri aliter paulo, et mod erecta, modo inflexa, representatur. Illa enim animum suum ostendit, et quidem prorsus immota placidum leniter et blande mota blandientem, at vehementius agitata irritatum. Plin. l. 8. c. 16. Leonum animi index cauda---immota ergo placidus clemens blandientique similis quod rarum est: crebrior enim iracundia eius. In principio terra verberatur: incremento terga, s. quodam incitamento, flagellantur. Apud Aegyptios Anni hoc initium, qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 435. ubi et hieroglyphcis literis magnopere celebratum hoc animal docet: vide quae de fontibus λεοντομόρφοις apud eosdem et Graecos supra diximus: ut et infra ubi de Leone picto. Ut aliquid de sacro usu eiusdem adiciam, Cybeles currui iungebantur leones. Lucret. de Rer. Nat. l. 2. v. 600.
Hanc veteres Graiûm docti cecinêre Poetae
Sublimem in curru biiugos agitare leones,
Rationem Macrob. reddit; Sat. l. 1. c. 21. Haec Dealeonibus vehitur, validis impetu ac fervore animalibus: quae natura caeli est, cuius ambitu aer continetur, qui vehit terram. In eiusdem Deae sacris leonis siniulacrum spectabatur, quod Galli tympanis aliquando feram hanc adeo reddidissent mansuetam, ut manibus etiam tractari se patererur, quemadmodum habet Varro. Porro Vulcano sacer fuit, apud Aegyptios, ob igneam naturam et acutam oculorum aciem, uti ait Alex. Aphrodisaeus Problem. l. 1. s. 68. Imo a Leopolitanis pro Numine cultus est, quod inter rationis expertia maxime excellat. Unde et Persae Deum suum Mithram, sive Solem, leoninâ effinxisse facie leguntur. Quo facit, quod apud Plutarch. Sympos. quaest. l. 4. Quaest. 5. reperias, leonem Soli sacratum, quod leaena sola ex quadrupedibus curvi ungulis fetum pariat videntem: ad haec, quod leo brevissimo contentus sir somno, et dormientis oculi praefulgenant, quodque proin omnem Serapidis atque Isidis venerationem Soli inpensam fuisse, vel dum calathum capiti eius infigunt Aegyptii, vel dum simulacro signum tricipitis animantis adiungunts quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem habet Macrob. Sat. l. 1. c. 20. quod item Leontini, Sole Leonem permeante, reperiant fontes et lacunas suas novâ repletas aquâ. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 52. et seqq. ubi plurima egregia de hoc animali affert, Auctoribus supra laudatis magno suo merito iungendus. Sed et alii Deorum Leonum vultu dedicati, Minuc. Fel.
Octavie; Unde Arnob. Inter Deos videmus vestros, leones torvissimâ facie. Tertullian. Apolog. c. 16. Illi debebant adoare statim biforme Numen, quia et canino et leonino capite commistos---Deos recepêrunt. Vide quoque Porphyrium περὶ ἀποχῆς ἐμψύχ. l. 4. ut et aliquid supra in voce Fastigium. In Sacra Scriptuta Leoni conferuntur I. In bonam partem, a. Deus O. M. cum vel severius castigat suos, vel in impios atrocius animadvertit, Hiobi c. 10. v. 6. ubi Olympiodorum vide in Catena et Polychron. Thten. c. 3. v. 10. Ier. c. 23. v. 37, et 38. Hos. c. 5. v. 14. ubi Theodoret. et Greg. Nazianzen. Iambico carm. 21. ss. Christus, Apoc. c. 5. v. 5. ad quem l. Chrysostomum consule Tom. V. Hom. 97. Cyrillum item Hieros. Cateches. Illum. X. et Isid. Pelusiotam l. 2. Ep 175. γ. Angeli, Ezech. c. 1. et 10. nec non Apoc. c. 4. v. 7. ubi Bochart. per IV. Animalia, Angelos denotari ait; Hieroz. Parte pr. l. 3. c. 6. δ. Fideles tandem in genere, Prov. c. 28. v. 1. ubi iterum Isid. vide praefat. d. l. 2. In malam partem, α. Diabolus, 1. Petri c. 5. v. 8. ad quem loc. vide Chrysostom. ubi supra. β. Et Homines impii Dei ac fidelium hostes, Esai. c. 35. v. 9. ubi Theodoret. vide, et plura hanc in reim apud Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Λέων. Adde, quae infra dicemus, in voce Leones. De Leone saltationis, apud priscos, genere, aspectu et impetu fero id nomen merito, vide Scalig. post. l. 1. c. 18. de Leonibus marinis, astacorum genere, eund. Voss. de Orig. et Progr. idol. l. 4. c. 33.
VI.
LEO
vel opp. S. Pauli, vel Leunnum, vulgo Leon, vel. S. Paul de Leon, opp. est Galliae, Episcopali sede insigne, in Brit. min. Eius meminit Ainioin. Miracul. S. Bened. l. 2. c. 11. Osa Oceani maris est ins. quae a continenti Armoricanae regionis terra, quam cornu Galliae vocant, pelago 16. passuum in trasversum porrecto seiungitur. In ea B. Paulum cogn. Aurelianum, eremiticam duxisse vitam, ex libro Vitae eius didicimus. Hic denique S. Paulus in loco Brittanniae, qui Opp. dicitur (namque et sic sim pliciter Leo vocatur) Ep. factus, ibidem meruit sepulturam. Est in Lemovicibus Armoricis. Osismiorum parte, qui ab hoc opp. Leonenses nunc vocantur: quemadmodum ager pagusque circumiacens Leonensis, Gall. le Leonnois nuncupatur. Olim sub Comitibus fuit, unde Herveum, Comitem Leoniae i. e. Leonnensem, A. C. 1163. dolo captum coniectumque in carcerem apud castellum Nini, et ab Haimone Ep. Leonnensi ac Conano Cogn. Parvo, Britanniae Duce, castro per vim expugnato, liberatum fuisse, scribit Gul. Armoricus, in Gestis Phil. Aug. Gervasius Tisleberiensis et duae Not. Episcopatuum Galliae, inter Episcopatus Turonensi Metropoli subiectus, post Redonensem, Nannetensem, Corisopitensem, Venetensem, Macloviensem, Briocensem et Tregorensem, numerant Leonensem, Dolensique provinciae ultimo praeponunt. Vide Hadr. Vales. in voce Lemovices Armorici,, item in voce Osisimii.
VII.
LEO
θηρῶν βεισιλεὺς, Rex ferarum, uti ob insignes eum dotes vocat Phile c. 31. et Phaedr. l. 1. Fab. 5. et XI. fera κατ᾿ ἐξοχην` hinc Arabibus, uti θὴρ Graecis, et Africana, aut Libyca, sub. fera, Latinis: Hebr. modo Ari, dicitur, a videndo, uti Graecis λἐων, a λεύςςω vel λάω; est enim θηρίον ὀξυδερκέςτατον, animal visûs acerrimi, oculosque habet tam lucidos, ut aliorum animalium visum fulgore suo perstringat. Oppian. de illo Venat. l. 3.
Καὶ πυρὸς ἀςτράπτουσιν ἀπ᾿ ὀφθαλμῶν ἀμαρυγαὶ.
Et scintillae ignis ab oculis sulgurant.
Unde Plin. leonem capi scribit, sago contra ingruentis impetum obiecto, quod eius vis omms in oculis, l. 8. c. 16. Vide quoque supra in voce Ariol. Modo Sachal, i. e. niger. Leonum enim color plerumque fulvus est, unde fulvos poetae Galli, Graeci ἀίθωνας, δαφοινοὺς, πυῤῥοὺς, et ξανθοκόμας, passim vocant; Philosophusque id perpetuum esse credidit, de Gener. Anim. l. 5. c. 6. Tamen quosdam nigros esse, ex Oppiano constat, ubi de Libyco, et Aethiopico leone, Cyneget. l. 3. unde idem, deleonum in Aethiopia venatore, l. 4. Ο᾿ρίνει, inquit, θῆρα κελαινὸν, Excitat feram nigram. In Ep. quoque Hebr. Regis Abyssinorum, quam Munsterus edidit, quatuor Leonum in Abyssinis colores memoran;tur, aureus, fulvus, albus et niger. Sed et Indiam nigros habere, Aelian. auctor est l. 17. c. 26. et Syriam, Plin. l. 8. c. 17. Modo Labi, quo nomine leaena proprie, quae leonem aequat, aut etiam superat, robore et feritate, intelligitur. Modo Laiis, i. e. robore maxime valens, ut archoleon vel acroleon, quam vocem vide supta: in quo genere iuba maxime notabilis, quia promissior longoque et simplici villo; unde et iubati nonnullis per excellentiam, cum aliis omnes leones mares iubam habeant etc. Animal in Iudaea, Syria, et Arabia valde frequens. Unde toties per Leones iudicia Dei exercita in Sacris occurrunt: Etiam in Phoenice, proxima inter Berytum et Sidonem, Λεόντων πόλις, Leonum urbs, ad Huv. cognominem, memotata Strab. l. 16. p. 756. et Plin. l. 5. c. x. Insuper Aegypto, eiusque regione Thebaide inprimis, Aethiopia sub Aegypto, Cyrenaica, Marmarica et Libyae parte Alexandriae vicina. In qua ultima, leonem, immanem belluam, quae diu Libyam universam ita vastaverat, ut eius magna pars eslet deserta, inter venandum prostravit Hadr. Imp. teste Athen. l. 15. Diximus, Regem ferarum Leonem dici passim, quod elogium fortitudine suâ inprimis meruit. Quid enim acrius leone? Iud. c. 14. v. 19. Quare beneficio Iunonis inter Astra eum collocatum esse, quod virtute ceteras feras praecelleret, ait Germanicus ad Aratum. Indicium fortitudinis, quod nihil timet, nec suspicax est, aut limis intuetur; quod ad dormiendum non secedit in loca remota et abdita, sed somnos capit ubivis; quod nullius metu retrogreditur, et cum venatorum canumque numero tandem cedere cogitur, non fugit tamen, sed subinde restitat et convertitur: qua de re passim multa apud Scriptores. Scriptura sacra quinque haec potissimum in leone notat terribilia, faciem, incessum, rugitum, os s. dentes et manum vel ungues aduncos. Et quidem I. Faciem quod attinet terribilem eam Esdras aperte insinuat, cum fortissimos illos Gaditarum Duces undecim, qui stabant a Davidis partibus, refert habuisse leonum facies, 2. Par. c. 12. v. 8. Sic Ovid. de Hippomene et Atalanta iam leonibus, Met. l. 10. v. 541, 551. et 702.
Iram vultus habet ——
Et Oppian. de Venat. l. 3. v. 8.
Σμερδαλέος δὲ πρόϚωπα καὶ ἀυχένα ——
Apud Stat. Proin leonem prae senio iam vitibus effetum, commendat tamen faciei maiestas, Theb. l. II. v. 741. et seqq.
—— qualis leo rupe sub alta,
Quem viridem quondam sylvoe montesque tremebant,
Iam piger et longo iacet exarmatus ab aevo:
Magna tamen facies et non adeunda senectus.
Quam magnam faciem graphice describit Philosophus in Physiognom. c. 5. Vide quoque supra aliquid, in voce Episcynion; cum
nihil in irritati leonis facie rerribilius sit episcynii demissione, quod dum facit fere est abbas vel abus, i. e. tetricus et austerus, uti eum in hoc statu Arabes vocant. II. Incessus illius praedicatur. Prov. c. 30. v. 29. ubi tria ista bene procedunt, Leo primo statim loco recensetur. Sic enim tamquam animal Βκδίζον βραδέως καὶ μεγάλα διαβαῖνον, καὶ διασαλεῦον εν τοῖς ὤμοις ὅταν πορεύεται, tarde incedens et magnis passibus et humeros quatiens, cum ambulat, describit Philosophus ubi supra quod magnanimitatis esse signum notat. Idem κατα σκέλος βαδίζειν, pedatim eum incedere ait, sic nempe ut pes dexter sinistrum non transgrediatur, sed subsequatur, Hist. l. 2. c. 1. Quare licet Graecis et Romanis propriae voces nullae sint, quae leonis incessum peculiariter designent, multas tamen Arabes squibus tanto in honore fera haec, ut ultra quingenta nomina distincta ei tribuere non dubitârint) etiam liic habent, quas Bochart. exhibet suo loco laudandus. III. Rugitus terribilis et sonorus est. Amos c. 3. v. 8. Leone rugiente, quis non timeat? Et Esai. c. 12. v. 6. de eo, qui in excubiis est, Claram ede vocem. Insuper dirum aliquid habet et ominosum, quodque ad terrorem incutiendum omnino comparatum viderur. Unde apud Plutarch. in Crasso, Parthi, ad proelium se accingentes, ut hostes metu percellerent, partim aereis quibusdam crepitaculis, pattim militari ululatu, βύθιόν τι καὶ δεινὸν ὠρυγῇ θηριώδει καὶ τραχύτητι βροντὴς μεμιγμένον profundum quiddam et dirum rugitu ferino (i. e. leonino) et toniturûs asperitate mistum, exprimebant non sine successu, ut sequentia docent. Id vero in rugitu leonis maxime terribile, quod hac quasi clarigatione aut si mavis, classico, bellum indicit; et post rugitum statim sequitur strages et dilaceratio. Neque enim acri illo et contento fragore intonat, nisi cum videt praedam in quam protinus irruat, Amos. c. 3. v. 4. Esai. c. 5. v. 29. alibique passim. Unde Veterum nonnulli leonis rugitui vim tribuunt, prope dixerim magicam, quâ animalia sic detineat, ut eo semel audito obtorpescant, et fugere haudquaquam possint, vide Glossam vet. in Amosum d. l. Basil. in Hexaem. Homil. 9. Ambrios. Hexaem. l. 6. c. 3. Alios. IV. Os non minus terribile. Ps. 22. v. 22. serva me ab ore leonis. Utpote vastum ac immane, quo facile totum absorbeat hinnulum, ut ait Phile c. 31.
Π῾οφεῖ δὲ νεβρὸν ἐυχερῶς βρύχων,
dentibusque κατάφρακτον, ut eadem loquitur, qui, medullam nullam aut fere nullam habentes, tam duri firmique sunt, ut ex iis collisis igni non minus, quam ex silice, eliciatur, Philosophus iterum de Partib. l. 2. c. 6. et 9. Vide supra, ubi de Dentibus. Vide Manus tandem, inter eius terribilia, recensetur, in Edicto Darii Dan. c. 6. v. 27. Liberavit (Danielem) a manu leonum: quo nomine intelliguntur pedes leonis anteriores, quibusdam postissimum discerpit, dum posterioribus nititur, Graecis similiter Χεῖρες dictae. In illa digiti imprimis, i. e. ungues, formidabiles sunt, quos quinos habet in prioribus pedibus, in posterioribus saltem quaternos. Et quidem inter leonum imperii notas, quas in Iambis Phile colligit, est quoque ποδῶν μέγας ὄνυξ, pedum magnus unguis. Maximi sc. sunt illi inter omnes feras, ut et acutissimi, Herod. l. 3. c. 108. quos prioin, quasi scirent, quantum unguibus valerent, summâ curâ custodiunt, et gradientes mucrones unguium vaginis corporum claudunt, ne acumina attritu retundantur, ut ex Plin. refert Solin. Vide de leonum dente et ungue multa apud Oppian. Cyneget. l. 4. ubi propterea in leonum venatione Aethiopes habere dicit clypeos e bubulis pellibus, hisque fretos eos impune lacessere addit. I ndidem exarmare leonem, illi dentes ac ungues evellere, apud Lamprid. Heliogab. etc. Neque vero robore solum et terrore pollet Leo, sed et ex insid iis erumpens, in praedam oblatam plerumque insilit. Unde Deut. c. 33. v. 22. Dan ut catulus leonis sit qui esilit ex Baschane. Et quidem ad saltum s. insultum primo membra contrahit. Theocrit. in Herc. λεοντοφόνῳ,
--- ἐπ᾿ ἐμοὶ λὶς αἰνὸς ἀπίπροθεν ἀθρόος ἆλτο,
--- sic in me leo saevus collectus s. contractus prosiliit.
Deinde eadem extendit: unde Arabibus assibatro, leo est, qui ad insiliendum sese extendit. Porro in praedam cum insiliit, statim fit horrenda strages, cum immanis monstri dentes et ungues, quotquot habet, in unius homuncionis aut pecudis necem conspirent. Dentibus frangit ossa, quod singulari ratione leoni tribuitur. Unde confractor iterum Arabibus dicitur, et notum illud ξυνέαξε, confregit, Homeri Il. λ. Carnem vero et membra unguibus discerpit ac dilacerat; ubi itidem peculiare id habet, quod cor potissim um impetit, qua de re vide Scalig. c. Cardan. ex Historia Navigarionis cuiusdam Troglodytae, et Franc. Alvarum Navig. Aethiop. c. 23. E'quibus facile patet, nil mirum esse, si integras regiones ab hoc animali, Deo ita permittente, vastatas et desolatas esse legamus: quod de quadam Africae regione inprimis scribunt Agatharchides l. 5. c. 28. Diod. Sic. l. 3. Aelian. Var. Hist. l. 17. c. 41. Alii. At Leo etiam tantus, qualem hactenus descripsimus ab hominibus Marte s. apertâ vi et Arte, i. e. venatorum technis et dolis, uti reliqua animalia, subicitur non raro. Prioris exeniplo sint, quod in S. Scriptura memorantur viri tres, Samson, David et Benaia. qui congressi cum leonibus, illustres de iis victorias reportârunt. In profanis Historiis habemus, Herculem, Alexandrum, Lysimachum, Hadrianum Imp. Pipinum Gall. Regem Alios. Etiam a femina in Amphitheatro leonem confectum Roma vidit, sub Domitiano, quam prioin Mart. laudat, Herculique ipsi anteponit, de Spectaculis Epigr. 6. ubi blanditur Caesari. v. 5.
Prisca fides taceat: nam post tua numera Caesar,
Haec iam Femineâ vidimus acta mants
Ad venatorum artes pertinet insignis locus Ezech. c. 19. v. 2. 3. et 4. ubi Iosiae filios Propheta eleganti allegoriâ confert cum leunculis, qui eum praedari et rapto vivere iam inciperent, in Venatorum foveas et casses incidêrunt. Foveis itaque s. fossis illos capi mos erat, qua de re vide supra in hac voce. Sed et retibus, ad id expansis, id fieri, in quae clypeorum collisione et accensis facibus territi se coniciant, idque potissimum, παῤ ὄχθαις Ε᾿υφηρτάο, ad ripas Euphratis, docet pluribus Oppian. Gynegetic. l. 4. cuius venationis solus Prophetarum idem Ezech. qui ad Euphratem scripsit, meminit c. 32. v. 5. ἄρκυας retia haec dici vult Suid. Sic vero captus uncis in caveam attrahit, et ostentui circumferri, non raro solet leo, cuius moris vestigia apud eund. Prophetam exstant c. 19. v. 4. etiam pugnae in Spectaculis depugnandae. Sic Plin. l. 8. c. 16. Leonum simul plurium pugnam, Romae Princeps dedit Q. Scaevola P. fil. in curuli Aedilitate. Centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla---in Praetura. Post eum Pompeius Magnus in Circo DC. ac in iis iubatorum CCCXV. Caesar Dictator CCCC. Imo et cicurari potest, quod ab Hannone primum factum legas ibid. Primus autem hominum leonem manu tractare ausus et ostendere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur: damnatusque illo argumento, quoniam nibil non persuasurus vir tam artificis ingenir videbatur, et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etram feritas. Quod plus est, iugo subdidit eos, primusque Romae ad currum iunxit Marcus Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsalicis capis, non sine quodam ostento temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio signisicante: nam quod ita victus est cum mima Cytheride, supra monstra etiam illarum calamitatum fuit. Unde frenatos leones memorat Manil. l. 5.
Ille manu vastos poterit frenare leones.
Sed et alias feras, capreas, cervos, aptos, tauros et onagros venando assuefieri, Indicos inprimis leones, auctor est Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 39. et l. 17. c. 26. Quid quod de leone Berenices Reginae nihil ab Ornatricibus eius ancillis habuilsse diversi, refert praedictus Plin. etc. Vide infra ubi de Mansuetariis. Ut et haec addam, exuvias eius vett. Heroum gestamen fuisse, et in hac pelle nobiliores hospites excipi consuevevisse dicimus alibi. Eundem galcae superaddidit antiquitas, προτομὴν sc. τȏυ θηριου, i. e. anteriorem partem ferini capitis, titi de Tydaeo, in Paroemiis, et de Aegyptiis Regibus apud Diod. Sic. l. 2. legimus. Etiam Leonem μαχαιροφόρον in gemma habebat Pompeius Mag. eoque litetas signabat, Plutarch. in eo: in scuto item, vide infra Pompeius hodieque Familiarum illustrium in insignibus vistiur, qua de re vero Phil. Iac. Spener. Arte Herald. nummisque Principum: ut infra obiter videbimus. Nec omittendum, quod figuram leonis Templum Salomonicum habuisse, anteriore parte latius, posteriore augustius, adeoque Arietis nomine notanter illud in Sacris venire, observant Eruditi etc. Plura de Principe hac fera, vide apud Plin. ubi supra ???iosque qui de Animalibus scripsêrunt, inprimis apud Salmas. ad Solin. et Bochart. Hieroz. Parteprior. l. III. c. 6. prioribus, ut et supra in voce Leaena. Adde mox dicenda.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Leo — is the Latin word for lion. Leo can also refer to:* Leo (constellation) * Leo (astrology), a sign of the Zodiac * Leo the Lion (MGM), the mascot of the Metro Goldwyn Mayer film studio * Leo (film), a 2000 Spanish film, written and directed by… …   Wikipedia

  • Leo I. — Leo ist ein männlicher Vorname, griechisch Leon, Λέων. Er ist ebenfalls die Kurzform verschiedener Vornamen, die dieses Element beinhalten: männlich als Kurzform von Leopold, Leon(h)ard, Leonid oder Leas weiblich als Kurzform von Leontina,… …   Deutsch Wikipedia

  • LEO — Leo, Léo oder LEO steht für: Leo (Vorname) (siehe dort auch für Herrscher namens Leo bzw. Leon) Léo, eine Provinzhauptstadt in Burkina Faso Löwe (Sternbild), ein Sternbild der Ekliptik Kleiner Löwe, ein Sternbild des Nordhimmels eine… …   Deutsch Wikipedia

  • Leo — steht für: Leo (Vorname) (siehe dort auch für Herrscher namens Leo bzw. Leon) Leo (2007), schwedisches Krimi Drama aus dem Jahr 2007 Löwe (Sternbild), Sternbild der Ekliptik Kleiner Löwe, Sternbild des Nordhimmels eine Märchenschach Figur Taifun… …   Deutsch Wikipedia

  • Leo X —     Pope Leo X     † Catholic Encyclopedia ► Pope Leo X     (GIOVANNI DE MEDICI).     Born at Florence, 11 December, 1475; died at Rome, 1 December, 1521, was the second son of Lorenzo the Magnificent (1449 1492) and Clarice Orsini, and from his… …   Catholic encyclopedia

  • Leo IX —     Pope St. Leo IX     † Catholic Encyclopedia ► Pope St. Leo IX     (1049 54), b. at Egisheim, near Colmar, on the borders of Alsace, 21 June, 1002; d. 19 April, 1054. He belonged to a noble family which had given or was to give saints to the… …   Catholic encyclopedia

  • LEO — Léo Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom …   Wikipédia en Français

  • Leo — Léo Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom …   Wikipédia en Français

  • Leo IX. — Leo IX. in einer Briefsammlung des 11. Jahrhunderts Leo IX., geboren als Bruno von Egisheim Dagsburg (* 21. Juni 1002 in Egisheim (heute Eguisheim), Oberelsass; † 19. April 1054 in Rom), war ein Papst deutscher Abstammung, der vom… …   Deutsch Wikipedia

  • LEO° — LEO°, name of 13 popes. LEO VII (936–39) the only pope who openly advocated forcible measures for the conversion of the Jews. He advised Frederick, archbishop of Mainz from 937 and the pope s vicar in all the regions of Germany, to deliver to the …   Encyclopedia of Judaism

  • LEO LT — AB is energy holding company in Lithuania. The name of the company stands for Lithuanian Electricity Organization ( lt. Lietuvos elektros organizacija). The holding company own shares of Lithuania s three major power production and distribution… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”